- EGERIA
- EGERIANympha, cui sacrificabant praegnantes, quod eam putabant facile fetum alvo egerere. Festus. Numa Pompilius, referente Plutarch. quo maiore in veneratione esset apud populum, simulabat sibi esse nocturnos congressus cum Egeria nympha, velut cum coniuge. Florus ubi de Numa; l. 1. c. 2. Haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis harbari acciperent. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. XI.------- madidamque CapenamHîc ubi nocturnae Numa constituebat amicae.Ibid. v. 17.In vallem Egeriae descendimus.Hinc fingit Ovid. Met. l. 15. v. 547. et seqq. Egeriam luctu, ob Numae discessum, conversam esse in fontem.Non tamen Egeriae luctus aliena levare---- donec pietate dolentisMota soror Phoebi gelidum de eorpore fontemFecit;Graeci nunc Η῎γειραν, nunc Ε᾿γερίαν. appellant. D. Augustin. l. 7. c. 35. de C. D. fontem ait fuisse ac spumam hydromantiae. Erat autem Egeriae lucus et fons Romae extra portam Capenam. Vide Liv. l. 1. Flor. l. 2. c. 3. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.